- SUBULCI
- SUBULCIapud Iudaeos, vilissimi Unde est, quod acolastum, ut ad extremas incitas sciatur fuisse redactus, Christus ad pascendos porcos rus amandatum fuisse, narrat Lucae c. 15. v. 15. Nec ratio obscura est, cum fuillae esus Lege olim fuerit prohibitus, ut notum. Sed et Aegyptii hoc hominum genus usque eo coutemnebant, ut tamquam profanos homines a Templorum aditu arcerent, neque, etiam ex faece plebis, quisquam esset, qui cum illorum familiis ullam coniugii societatem inire vellet, teste Herodotô l. 2. c. 47. Atque, utut Eumaeum subulcum Poeta summustam multis commendaverit, Subulcos tamen in Graecia non fuisse meliore locô, suadet, quod nusquam eos Theocritus inducit cum opilionibus aut bubulcis colloquentes. Quin, ut Donatus observat, tria sunt tantum Pastorum genera, quae in Bucolicis, dignitatem habent, bubulci, opiliones et omnium minimi ἀιπόλοι, caprarti. Unde et in Virgilio altum de subulcis silentium. Et Ecl. 10. v. 19.Venit et upilio, tardi venêre bubulci,recte observat vir doctus, a Servio perperam legi subulci. Quod docet tardi epithetum, bubulcis apprime congruum, sed subulcis non item, quibus per porcorum celeritatem tardis esse non licet. Et Theocriti versus Idyll. 1. v. 80.Η῏λθόν τοι βοῦται, τοι ποιμένες, αἰπόλοι ἦλθον,quem Poeta hic imitatur. Sam. Bochart. Hieroz. Parte prior. l. 2. c, 56. Interim e subulco miles, e milite Imperator, factus est Iustinus I. quem vide. Alius a subulco porculator, de quo discrimine vide supra voce Pastor.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.